Hľadaný výraz: Rim 1,26-27.32; Gn 19,5-7; 1Kor 6,9-10; 1Tim 1,8-11; Lv 20,13; Lv 18,22.29.30, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 6
26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam et feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam; 27 similiter et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. 32 Qui cum iudicium Dei cognovissent, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non solum ea faciunt, sed et consentiunt facientibus.

5 Vocaveruntque Lot et dixerunt ei: “Ubi sunt viri, qui introierunt ad te nocte? Educ illos ad nos, ut cognoscamus eos”. 6 Egressus ad eos Lot post tergum occludens ostium ait: 7 “Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere.

9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores 10 neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt.

8 Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur, 9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subiectis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis, 10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, 11 secundum evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.

13 Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sit sanguis eorum super eos.

 
1
2

mail   print   facebook   twitter